# Annales Placentini 1174

Johannes Codagnellus, Annales Placentini, 1174. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-codagnellus/annales-placentini/1174
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-codagnellus/annales-placentini/1174

MCLXXIIII. in Kal. Madii domus Cruciatorum fuit hedificata apud arginos. Eodem anno, mense Septembri imperator Federicus reversus est in Lonbardiam cum magno exercitu Theothonicorum, Boemiorum et Brienzorum. Eodem tempore omnes civitates Lonbardorum et Marchie asociate erant simul contra ipsum sacramento; et venit primo ad quandam civitatem que dicitur Ast, in qua multi ex Mediolanensibus et Brixiensibus causa custodie aderant. Astenses vero statim ut traditores et homines modice fidei concordiam cum eo fecerunt. Qui inde cum suis semotus venit apud civitatem novam que Alexandria dicitur die dominico VI. Kal. Novembris, eamque cum magna multitudine istorum Theothonicorum et cum Papiensibus et cum marchione de Monte-ferato obsedit. Ibique fecit cattos, manganos, predarias et castra lignorum tria magna, mirabili modo constructa. Intus vero ipsam civitatem aderat quidam civitatis Placentie cum centum quinquaginta peditibus eiusdem civitatis nobilissimus miles nomine Anselmus Medicus, cuius precepto conscilium istius civitatis attendebat. Et ibidem stetit imperator cum suis in obsidione usque ad diem sabbati sancti, qui fuit XII. Kal. Aprilis

---

Johannes Codagnellus, Annales Placentini. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000726.zip.
