Latin
1188
Johannes Codagnellus, Annales Placentini 1188
Not analysed yet
MCLXXXVIII. die Iovis III. Kal. Octubris, in festivitate sancti Michaelis Cremonenses et Papienses cum eorum carocis atque Rezani et Mutinenses venerunt atque Muruellus ad Senum. Die vero sabbati proximo captum et conbustum fuit illud castrum; sed non fuit captum vi, sed per concordiam. Alio vero die venerunt ad Castrum-novum, et similiter captum et conbustum fuit illud castrum. Die vero lovis XIII. Kal. Novembris Placentini milites iverunt in commitatu Parme ultra Burgum Sancti Domnini et ceperunt prope Parolam Gerardum Rubeum Parme potestatem cum XVII militibus et ceperunt L inter arcatores et pedites et alios fugaverunt usque ad Rivum-Sanguinentum, et Placentini illos duxerunt victos et in carcere recluserunt .