# Annales Placentini 1189.1-9

Johannes Codagnellus, Annales Placentini, 1189.1 to 1189.9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-codagnellus/annales-placentini/1189.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-codagnellus/annales-placentini/1189.1

MCLXXXIX. de mense Octubri obiit rex Guillelmus de Apulia, et levatus fuit Tancredus. Sequenti vero mense Madii in MCLXXXX. marescalcus imperatoris colecto magno exercitu ivit in Apuliam, quia eos superare volebat, sed ad finem perducere minime potuit. MCLXXXIX, indictione VII, Federicus imperator ivit ultra mare mense Aprilis. Et eo tempore turris de Sinu et de Castro-novo levabatur de ducentis libris imperialium, quos Parmenses dederant pro menda. Eodem anno parato quocumque modo valuerunt militum et peditum atque sagittariorum exercitu partes Pontremuli depopulando agressi sunt Parmenses. Hoc audito a Placentinis, statim Obertus Gnachi eo tempore consul cum aliquibus militibus Placentie usque ad Conplanum perexere; postea in partibus Pontremuli iter aripuere. Die vero lovis ultimo mensis Augusti, cum Parmenses loca et alias res Pontremuli depopularentur, visis Placentinis et tuba audita, illico ab incepto defecerunt et retro iter agredientes fugam petierunt. Videntes interim Obertus et Danisius tunc temporis Valdetarii existens potestas Parmexani retro iter agredientes et fugam petientes, fere cum tredecim militibus Placentie et cum LX sagittariis eos insequentes, magno impetu et clamore contra eos concurrerunt et cum eis prelium commiserunt atque eos in fugam terga vertentes miserunt; quos Placentini insequentes virtute Domini et auxilio Pontremulorum LX milites de maioribus et melioribus Parme et tubam habuerunt, et in Pontremulo ipsos victos duxerunt et in carcere recluserunt; multos vero morti tradiderunt, alios vero troncatos ad mortem, sine numero vulneratos, amplius tribus milibus per nemora et loca deserta fugaverunt; equos, arma et indumenta ibi perdiderunt, et victis omnibus, spoliis et equis armatis ablatis, nichil reliqui preter fugam fecerunt. Nocte vero adveniente Pontremulenses illos per nemora et loca arida inquirentes de eis magnam partem ceperunt, et similiter arma, equos et spolia habuerunt, et multos vulneraverunt et interfecerunt; regnante Federico imperatore , qui eo tempore ultra mare proficisci festinabat, et existentibus consulibus Oberto de Porta, Clavello Odonis, Antonio de Porta, Iacobo Stricto, Girardo Ardezono, Oberto Gnachi, Mazucho Leccacorvo.

---

Johannes Codagnellus, Annales Placentini. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000726.zip.
