Latin
1189.10 to 1189.23
Johannes Codagnellus, Annales Placentini 1189.10-23
Not analysed yet
MCLXXXXI, indictione nona, mense Aprilis obiit papa Clemens, et elevatus fuit papa Celestinus. Die Lune XV. eiusdem mensis Aprilis coronatus fuit rex Anricus apud Romam. Die dominico septimo mensis Iulii proximi sequentis Cremonenses disconfiti fuerunt a Brixiensibus in partibus Cividarie iuxta fluvium Ogii et mortui et necati sunt; alii vero, qui evasere, usque Cremonam fugerunt; et tunc in adiutorio eorum Pergamenses iverant, et hoc idem similiter Pergamensibus contigit. Hoc audito a Mediolanensibus et a Placentinis, qui in adiutorio Brixiensium ibant, statim captis armis illuc ubi disconfita fuit currerunt . Sed Cremonenses et Pergamenses iam fugerant et recesserant; multa vero cadavera ex predicto fluvio iam extracta ibi invenere. Et tunc castellum Romanum et Curtem-novam et multa alia loca Brixienses ceperunt et destruxerunt et fere totum commitatum Pergami conbuserunt . MCLXXXXII, indictione X, die Mercurii VIII. Kal. Iulii, in festivitate sancti Iohannis obiit dominus Thebaldus Placentinus episcopus. Die Veneris proximo sequenti levatus fuit episcopus Ardei, qui tunc erat prepositus ecclesie Duodecim apostolorum. MCLXXXXIII, indictione XI, mensis Madii Papienses et Lodexani et Cremonenses et Pergamenses et Cumenses, queque istarum gentium intravit per se in commitatum Mediolani, et plurima loca et villas ceperunt et conbuserunt et homines ac mulieres dispoliaverunt. Quo in veritate cognito a Mediolanensibus, statim paraverunt exercitum; et fuerunt in eorum adiutorio mille milites Brixie et totidem Placentie et mille archatores et centum milites inter Novariam et Vercellas. Parato exercitu intraverunt in terras Laude cum carocio et manganis et predariis et venerunt ad fossatum, quod Lodexani fecerunt iuxta Laudem-Vetulem, et magnam partem fossati destruxerunt; et tunc Cremonenses cum carocio erant Laude, et cum eis erant milites Papie et Pergami et Parme et Mantue. Mediolanenses vero transierunt fossatum et castramentati sunt circa LaudemVetulem per medium Sanctum Columbanum; et hoc fuit ultimo die mensis Madii.