# Annales Placentini 1189.37-40

Johannes Codagnellus, Annales Placentini, 1189.37 to 1189.40. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-codagnellus/annales-placentini/1189.37
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-codagnellus/annales-placentini/1189.37

MCLXXXXIIII, indictione XII, mense Madii facta est pax et finita inter civitates Lonbardie iussu suprascripti Drusardi, excepto Parma et marchione Muruello . Eodem mense imperator Enricus venit in Lonbardiam , et primo intravit Mediolanum, postea ivit Papiam; die Veneris tertio mensis Iunii venit Placentiam ; die Martis proximo exercitus eius venit in Roncalia et stetit ibi cum domino imperatore per unum diem; die vero lovis nono mensis Iunii predictus exercitus transivit per Placentiam, et hospitatus fuit ille exercitus intus burgum Pontenurii et deforis illis partibus; et tunc predictus dominus imperator ivit Ianuam; deinde predictus exercitus semotus ivit et hospitatus fuit inter Burgum Sancti Domnini et Senum. Deinde ivit et hospitatus fuit iuxta Tare. MCLXXXXIIII, indictione XIII, die dominico VI. mensis Novembris facta est pax et concordia inter Placentinos et Muruellum et fratrem; qui Muruellus et Guillelmus filius eius predicto die in plena contione Placentie iuraverunt fidelitatem et pacem communi Placentie , et sacramentum civile insuper fecerunt.

---

Johannes Codagnellus, Annales Placentini. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000726.zip.
