Latin
1198.1 to 1198.11
Johannes Codagnellus, Annales Placentini 1198.1-11
Not analysed yet
MCLXXXXVIII. die Martis XV. mensis Septembris Placentini extraxerunt carocium foras, quia volebant ire ad obsidendum Burgum Sancti Domnini, quia homines Burgi deierati erant de sacramento, quod fecerant Placentinis . Et mense Madio preterito fuit discordia inter populum et milites; et eo mense ivissent ad Burgum, nisi remansissent propter illam discordiam. Postea vero ire non potuerunt, quia non pluit per totam illam estatem fere usque ad festum omnium sanctorum, et tunc fuit tam magna siccitas, quia omnes aque et putei Placentie fere omnes desiccaverunt; post festum omnium sanctorum ire non potuerunt propter gravitudinem temporis et aque. MCLXXXXIX, indictione secunda, mense Ianuarii Placentini elegerunt comitem Azonem de Brixia per potestatem. Eodem mense Ianuarii strata Ronca mutata fuit per Valdetarium; septimo Kal. Martii proximi Sesteroni inter Placentiam et Parmam et Burgenses primo pro facto Burgi. Eodem anno et eadem indictione, die Martis octavo mensis Madii Mediolanenses et Placentini cum carociis exierunt civitates; XII. die eiusdem mensis uterque exercitus castramentatus est apud Castrum-novum; altera vero die, scilicet dominica, omnis exercitus super ripam Sesteroni consedit. Qui admodum inimicorum terras depopulans per tres ibi constitit dies. Die autem Mercurii congregato exercitu, quo invaderent non amplius invenientes neque versus hostes preliandi copiam habentes, penitus domi statuerunt reverti. Cremonenses namque et Parmenses cum carociis suis et omnibus eorum amicis Burgense castrum obsederant atque se et suos carocios virilibus viribus minime confidentes, velud nemoribus ,ut solent heremite includi, maximo vallo et fossis undique incluserunt, ut, quos corporum non defenderent vires, saltim loci foveret ac tueretur asperitas. Dum autem Placentinorum et Mediolanensium exercitus reversionis iter fuisset agressus, quidam hostium, perhenne siquidem dedecus metuentes, ultimam Placentinorum et Mediolanensium exercitus partem conati sunt agredi; quos prefecti Placentinorum et Mediolanensium viriliter insequentes magnam partem eorum ceperunt et usque ad predicti ingressum muniminis eos fugaverunt; deinde ipsa die cum magna captorum hostium multitudine domi reversi fuerunt; et ibi multos interfecerunt et vulneraverunt.