Latin
1198.20 to 1198.27
Johannes Codagnellus, Annales Placentini 1198.20-27
Not analysed yet
Die vero dominico proximo Mediolanenses ab uno capite versus castrum preparaverunt se ad bellum et magnum prelium cum Cremonensibus fecerunt; et duravit illud prelium ab hora tertia fere usque ad vesperas; et illos Cremonenses super cariolas et bertreschas in ripa fossati et intus stantes cum pilotis et lapidibus, manganis et predariis vulneraverunt et lapidaverunt et manganaverunt; et prima vice, qua predaria Placentinorum traxit, interfecit quendam militem Parme. Videntes enim Mediolanenses et Placentini quod inceperant ad finem propter gravitudinem temporis et aque perducere non posse, colectis omnibus gratibus et pontibus et predariis et iis qui ab ipso prelio vulnerati fuerunt, die Lune proximo omnes sunt reversi domum. MCLXXXXIX, indictione III, die sabbati tertio ante Kal. Novembris castrum Pontuli fuit captum a Placentinis, tenebatur enim a Parmensibus. MCLXXXXIX, indictione III, die lovis quarto mensis Madii Mediolanenses cum carocio et cum omni virtute eorum iverunt ad turrem de Besago et castramentati fuerunt circa ipsam turrem sine omnibus eorum amicis, et eam obsiderunt et manganaverunt contra malam voluntatem Papiensium; die Mercurii proximo sequentis ipsam turrem magna vi ceperunt et habuerunt in ea turre centum homines Papie bene armatos, quos secum Mediolanum victos duxerunt et in carcere recluserunt . Die Martis III. Kal. Iunii proximi sequentis milites et pedites de tribus portis Mediolani cum carocio et cum hominibus Seprii et Martexane intraverunt tunc in terram Pergami, et tunc destruxerunt Cologium, Risum et alia quam plurima loca Pergamensium; deinde venerunt in partibus Curtis-nove et Guisalbe; et tunc Brixienses cum carocio et cum omni virtute eorum transierunt Ogium de ponte de Rudiliano et ad quendam pontem, quem fecerant inter Urzium et Suncinum, et intraverunt cum Mediolanensibus in commitatu Cremone et castramentati fuerunt circa Suncinum.