# Annales Placentini 1198.28-38

Johannes Codagnellus, Annales Placentini, 1198.28 to 1198.38. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-codagnellus/annales-placentini/1198.28
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-codagnellus/annales-placentini/1198.28

Die autem Veneris nono mensis Iunii illud castrum destruxerunt et conbuserunt et illud cum tribus manganis et predariis quinque manganaverunt, et fecerunt ibi fieri mirabilia instrumenta, cum quibus dictum castrum habere sperabant. Et dum hec apud Suncinum geruntur, Placentini conbuserunt Soarcam et castellum Buscedi et multa alia loca Cremonensium. Viso et cognito a Brixiensibus et Mediolanensibus, quod predictum locum per vim non poterant habere, a predicto loco die Veneris nono Kal. Iulii secesserunt. Et tunc Cremonenses castramentati erant iuxta castrum Zovenoldi cum carocio et cum omni virtute eorum et cum militibus et peditibus Parme et cum omni virtute eorum et cum militibus Mutine et Regii. Predicta vero die Veneris nono Kal. Iulii milites et pedites de quatuor portis Sancti Andree obsedebant turrem. Hoc scito a Cremonensibus, statim tentoriis apud Zovenoldum relictis quam citius potuerunt versus Cremonam redierunt et illuc ubi nostri aderant cucurrerunt , de quibus portis non aderant in illa expeditione sex centum milites nec CCL pedites; apud quam turrem dicti Cremonenses et Parmenses et Rezani invenerunt nostros securiter desarmatos stantes et dictam turrem, quam iam habuerant, fodientes. Qui Cremonenses cum omnibus predictis magno exercitu contra nostros currerunt et prelium cum nostris commiserunt. Nostri itaque illico captis armis magna vi versus Cremonenses currerunt et eos in fugam miserunt usque ad magnam scleram Cremonensium et Parmensium et Regensium et aliorum amicorum eorum. Qui omnes contra nostros venerunt; sed nostri eis resistere non potuerunt; et tunc ceperunt de nostris XXX milites et circa CCL pedites de civitate.

---

Johannes Codagnellus, Annales Placentini. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000726.zip.
