# Annales Placentini 1207.1-11

Johannes Codagnellus, Annales Placentini, 1207.1 to 1207.11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-codagnellus/annales-placentini/1207.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-codagnellus/annales-placentini/1207.1

MCCVII. Placentini destruxerunt castrum de Virde amore Papiensium et ex pacto, quod cum ipsis fecerant; quod castrum tunc tenebatur et custodiebatur a Placentinis ; et fuit de mense Ianuarii. Eodem anno, mense Februario finita est concordia inter commune Placentie et clerum Placentinum, existentibus consulibus Rufino de Porta, Carnevario de Fontana, Lanfrancho de CastroArquato , Gerardo Stricto, Guillelmo Leccacorvo, Iuliano Bergognono, Therisedo de Roncho-Veteri, et Bernardo Ardezono camerario. Post obitum domini Enrici regis, filii condam domini Federici imperatoris, dominus Otto, dux Saxorum, a quibusdam principibus Theothonicis in regem fuit electus; postea quoque ab illis, quibus licentia a summo pontifice est concessa, idem dominus Otto precepto et voluntate domini pape fuit coronatus. Philippus autem frater suprascripti domini Anrici regis a quibusdam aliis principibus similiter fuit in regem electus et coronatus, tamen sine voluntate et consensu domini pape. Unde magna lix et discordia inter dominum Ottonem et dominum Philippum fuit exorta, multa prelia etiam facta. Que discordia duravit a tempore obitus domini Enrici usque in anno incarnationis inferius scripte. Verum quia dominus Philippus aurum et argentum tenebat et possidebat, quod Anricus de Apulia et Scicilia, quas superaverat, in Alamaniam miserat, fere omnes principes, tam clericos quam laycos, secum habebat ipsi omnimode adiutorium prestantes; quare ipse Phylippus erat fortior et potentior domino Ottone in Alamania, nec dominus Otto resistere eidem Philippo poterat. Nimirum quia in tantum corda principum tam clericorum quam laycorum auro et argento erant honerata, quod natura rectum cognoscere non valebat. Etiam dominus Innocentius , summus pontifex, qui dictum Phylippum a principio exosum habuerat et coronam ei dare recusaverat, audiens illum potentem esse sine timore ipsius, auro et argento coruptus, concordia cardinalium pactum dandi ei coronam fecerat. Hoc in anno MCCVIII, indictione XI, mense Iunio patriarcha Aquilegiensis legatus domini Philippi a Romana curia veniens, Placentiam transiens, in terram Theothonicorum proficisci properabat, ipsi domino Philippo ex parte domini pape legatum deferens, ut quandocumque vellet coronam ab eo vel ab eis quibus foret delegata acciperet.

---

Johannes Codagnellus, Annales Placentini. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000726.zip.
