# Annales Placentini 1210

Johannes Codagnellus, Annales Placentini, 1210. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-codagnellus/annales-placentini/1210
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-codagnellus/annales-placentini/1210

MCCX. mense Aprilis, indictione XIII, idem imperator venit Bononiam, Mutinam, Regium atque Parmam, in qua statuit colloquium; die vero Mercurii XIIII. mensis Aprilis primo intravit Placentiam, ibique receptus fuit magna cum letitia. Eodem anno, octavo die eiusdem mensis Aprilis dominus Grimerius episcopus de hoc seculo migravit. Eodem anno et supradicta incarnatione dictus dominus Otto habita corona per civitates Lonbardie petiit a rectoribus uniuscuiusque civitatis auxilium militum, qui in Apulie exercitu secum proficisci deberent; qui secundum facultatem eorum ei subsidium militum prestaverunt. Die vero Martis XIII. exeunte mense Iulii viginti milites Placentie exierunt civitatem, qui in ipso exercitu ad expensas communis perexere, quorum unusquisque habuit pro expensis per sex menses centum libras imperialium. Eodem anno, die Lune secundo mensis Augusti levatus fuit archipresbiter Fulco maioris ecclesie episcopus Placentie . Prenominati vero milites Placentie imperatorem Montefesconum obsidentem invenerunt; deinde ivit per illas partes et multa loca cepit et destruxit. Postea quoque intravit in Apuliam et indefinitas civitates, loca et castra, partim propter amorem, partim vero propter vim et concordiam, cepit et habuit et totam Apuliam superavit. Stetit quoque in ea provintia usque in MCCXI; mense Aprilis obsedit Versam, mense Madio venienti eam habuit ex pacto et Napolim similiter; ibidem et in illis partibus stetit usque ad medium Octubrem. Cumque dominus imperator in Sciciliam proficisci pararet, legati atque canzellarii fratrum et amicorum eius de Alamania ac Mediolani et Placentie ambaxatores ad dominum imperatorem perexere ei denuntiantes dominum papam et quosdam Alamanie principes, marchionem de Heste et Cremonenses et eos omnes de eorum parte Rogerium Federicum pro imperatore et domino elegisse et coronam ei dedisse et promisisse, dominum imperatorem instanter admonendo et suppliciter rogando, ut ad propria omnibus dimissis redire deberet. Quo audito dominus imperator eorum precibus et admonitione repatriavit . Cum vero deveniret in partibus Montisfesconi, colloquium cum nunciis domini pape habuit, sperans cum ipso ad concordiam posse devenire; sed nichil valuit, et stetit ibi et in illis partibus fere per mensem Novembris. Deinde venit per Tusciam et Marchiam et intravit Lonbardiam. Die vero Veneris XIII. mensis Ianuarii intravit civitatem Placentie, ibi magna cum letitia ab eiusdem civitatis militibus et populo fuit receptus . Die vero dominica sequenti, XVIII. Kal. Februarii venit Laude; ibidem colloquium fere omnium rectorum civitatum Lonbardie, comitum et marchionum et aliorum celebravit; ad quod Azo marchio de Heste venire contempsit. Verum quia dominus imperator cognovit et intellexit dictum marchionem ea exercere et tractare, que ad discrimen suum essent, dato ei termino, ut ad suam magnitudinem accedere deberet – qui non venit nec venire voluit –, posuit illum in banno perpetuo . Deinde semotus imperator Mediolanum accessit, ibidemque stetit fere per XV dies. Die vero sabbati XII, Kal. Martii perexit ad civitatem Cumanam; deinde versus terram Theothonicam proficisci properavit.

---

Johannes Codagnellus, Annales Placentini. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000726.zip.
