# Annales Placentini 1212.28-38

Johannes Codagnellus, Annales Placentini, 1212.28 to 1212.38. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-codagnellus/annales-placentini/1212.28
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-codagnellus/annales-placentini/1212.28

Dicebant enim, quod ipsi puero per angelum nuntiatum erat, quod ipse et eius sequaces sepulcrum Domini de manibus et virtute iniquorum ac pessimorum Saracenorum recuperare debent. MCCXII, indictione prima, die Veneris VIIII. Kal. Decembris Placentini iverunt Bobium et depopulati fuerunt vineas et arbores, que ibi aderant, destruxerunt et conbuserunt. Die dominica proxima veniente, cum Placentini milites et pedites et sagittarii circa Bobium armati starent et vineas et arbores depopularentur, Bobienses fecerunt pactum cum Placentinis. Iuraverunt namque consules Bobii et consularii attendere et observare et facere in totum preceptum et precepta consulum communis Placentie, et quod facient alios homines Bobii iurare in totum attendere et facere preceptum et precepta consulum Placentie. MCCXIII, indictione prima, in consulatu Alberti Siccemilice. Oberti Gnachi, Oberti de Vidalta vicecomitis , Lonbardi de Fontana, Oberti Stricti, Guillelmi de Cario, consulum communis Placentie, fossata nova fuere fodita, scilicet XXX brachia per latitudinem et quatuor brachia per altum. Eodem anno, ultima ebdomada mensis Madii Cremonenses cum carocio et cum universa gente eorum et fortia apud Castrum-Leonem equitaverunt, ac ultra Serii flumen, inter lectum sive cavum, per quem erat solitus veterime decurrere, et inter dictum flumen in quodam mezeano sive planitie paludibus et fossatis atque magnis munitionibus munita et circumdata, ita quod in ipsa nullus poterat intrare, nisi per duas portas strictissimas, rostris et aliis fortitudinibus aptatas, sua ibidem fixere tentoria, sperantes et credentes in ipsa veluti in Cremone civitate posse securiter stare et permanere. Statuerant enim ipsi Cremonenses segetes et alias res Creme vastare et dissipare, vel expeditionem, quam Mediolanenses facere in Lumilinam proposuerant, facilius debere permanere. Quo audito et intellecto Mediolanenses cum carorcio et universa gente eorum et cum militibus Placentie et Lande et aliquibus Novarie militibus et cum militibus extrinsecis Brixie apud Cremam perexere; deinde die sabbati primo mensis Iunii versus Cremonenses ivere et non multum longe ab eis fuere castramentati .

---

Johannes Codagnellus, Annales Placentini. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000726.zip.
