# Annales Placentini 1215.1-11

Johannes Codagnellus, Annales Placentini, 1215.1 to 1215.11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-codagnellus/annales-placentini/1215.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-codagnellus/annales-placentini/1215.1

MCCXV. die Mercurii IIII. Kal. Aug. Papienses tam milites quam pedites cum omni gente eorum et fortia in terram intraverunt nostram et ad locum Burginovi armati et aschlerati primo perexere, ipsumque locum undique expugnavere, segetes et omnes alias res, quas extra loci fortitudinem invenere, conbuserunt et dissipaverunt. Tandem videntes aliquid ad predictum locum minime facere posse, Papiensis populus iter suum retro Arenam direxit. Milites vero cum universa gente eorum decontra Padum cursum suum usque ad Castrumnovum et Vicum - marinum direxere; caminatam quoque illorum de castro - novo et turrem de Vico - marino fortiter pugnavere. Villam Castri - novi et Vici - marini, domos et segetes et alias res omnes, que circa Ziliani et Seminati castra et aliorum locorum invenere, usque ad Montisalbi castrum igne cremaverunt et dissipaverunt. Placentini autem milites, qui illuc ubi ignem videbant pergere properabant, ipsos Papienses usque ad castrum Montis - albi insequentes, potestate relicto, unus alterum minime attendens, dictos Papienses de villa Montisalbi , quam conbuserant, reperientes, cum domino Guillelmo marchione Malaspine, qui inopinabili casu in ipsa expeditione venerat, qui ipsis Papiensibus in ipso prelio viriliter et bellicose resistit, magno strepitu et clamore super eos impetum pariter et insultum fecerunt et terga vertentes usque in costa de Arevellis eos fugaverunt. Ibidem vero Papienses nostris se obviam prebuerunt et usque in fossato, quod est inter ipsam costam et castrum Montis - albi, illos videlicet, qui secuti eos fuerunt, expulerunt et cazaverunt; et sic pluries unus super alterum insultum facientes, utraque pars voluntarie secessit. In quo prelio capti fuerunt de militibus Papie XXV et de Placentinis XLIIII; vexilla quoque tria Papiensium in ipso prelio habita fuerunt. Die Iovis V. mensis Augusti proximi Cremonenses milites et pedites, Parmenses milites et pedites cum omni gente et forcia eorum et cum Mutinensibus et Rezanis et aliis eorum amicis, cum cariolis, manganis et predariis castramentati fuerunt circa Castrum - novum, illud cum tribus manganis et quinque predariis obsiderunt et expugnaverunt; quod castrum similiter erat munitum manganis et predariis et viris prudentibus, bellicis armis egregie preparatis, qui castrum illud prudenter defenderunt et Cremonensibus et Parmensibus viriliter resisterunt.

---

Johannes Codagnellus, Annales Placentini. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000726.zip.
