Latin
1216
Johannes Codagnellus, Annales Placentini 1216
Not analysed yet
MCCXVI. mense Iulii obiit papa Innocentius in civitate Perose, et levatus fuit papa Honorius, qui vocabatur Zinzius camarlengus. MCCXVI, indictione IIII, die dominico XII. Kal. Septembris milites et pedites de quatuor portis Mediolani cum parte commitatus eorum, Vercellenses et Novarienses milites et pedites cum omni gente et fortia eorum et cum caretis, manganis et predariis et castris lignorum et pontibus intraverunt in Lumilinam et circa turrem de Rodobligo castramentati fuere, eamque turrem cum manganis et predariis viriliter expugnaverunt. Die vero dominica sequenti, VI. Kal. Septembris eam ceperunt et habuerunt, ipsam quoque destruxerunt et diruerunt. Deinde semoti circa locum de Sarturana sua fixere tentoria ; quem locum obsiderunt et expugnaverunt, in cuius obsidione steterunt per quindecim dies et plus. Cum autem vidissent et cognovissent dictum locum per vim haberi minime posse, ab illius loci obsidione secesserunt.