# Annales Placentini 1216.16-25

Johannes Codagnellus, Annales Placentini, 1216.16 to 1216.25. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-codagnellus/annales-placentini/1216.16
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-codagnellus/annales-placentini/1216.16

Milites quoque Cremone et Parme innumerabiles in ipso prelio fuerunt vulnerati, et quam plures ab utraque parte interfecti; destrarios quoque infinito numero in ipso prelio perdiderunt, quos Placentini habuerunt et domum duxerunt. Nostri quoque acerimo et fortissimo ipsos Cremonenses aggrediuntur impetu et vi maxima ab illis se conantur defendere. Et dum hec geruntur et ab utraque parte pugnatur, Placentini intuentes multitudini eorum minime resistere posse, retro iter eorum aggredientes , tamen cum eis semper pugnantes et insultum super eos pluries facientes, usque ad Montale redierunt. Quos Cremonenses et Parmexani, Mutinenses et Mantuani usque ad locum Montalis insecuti fuere, et ibidem Placentini bellicose conati sunt eis resistere. Cum autem sic certarent, sero iam appropinquante, vexilla duo communis Mediolani cum tubis et cum aliquibus eiusdem urbis militibus, qui ad nostram accesserant civitatem in ipso intravere bello. Visis vexillis et tubis Mediolani a Cremonensibus et Parmensibus auditis, illico redire ceperunt. Placentini vero cum ipsis Mediolanensibus ipsos insequentes, cum illis quoque pugnantes, eos usque in Nuriam impulerunt. Verum quia nigra nox accesserat, et utriusque partis vulnerati erant milites plurimum nimioque fatigati labore, innumerabiles equi Cremonensium et Parmensium vulnerati et interfecti, utraque pars voluntarie secessit. In quo prelio Placentini ceperunt circa centum milites de maioribus et melioribus Cremone et Parme, inter quos fuit Ysaac de Dovaria, tunc temporis Parme potestas; de Placentinis capti fuere inter milites et pedites in equis et in iumentis circa LX, inter scuderios et rusticos circa CCC, quos in loco Pontenurii sedentes et iacentes desarmatos invenere. Alia die apud Pontenurium Mediolanenses expectantes , cum ipsis dictos insequentes ultra Clavenam, desubtus a Fontana per unum miliarium Cremone militiam et magnam partem populi invenientes, qui retro pro aliorum munitione remanserant, prelium cum ipsis ad exitum fossati inierunt, et ab utraque parte valde pugnatur.

---

Johannes Codagnellus, Annales Placentini. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000726.zip.
