Latin
1216.26 to 1216.41
Johannes Codagnellus, Annales Placentini 1216.26-41
Not analysed yet
Innumerabiles quidem de ipsis Cremonensibus fuerunt vulnerati; milites vero mortuos et semivivos et in campo et in nemoribus vulneratos propter calorem nimiumque laborem relinquere, destrarios et equos innumerabiles in ipso bello perdiderunt, et interfecti fuerunt. Audito clamore belli ab illis qui precedebant, statim per nemora et loca deserta fugientes usque in civitatem Cremone fugam fecerunt. In eo autem bello capti fuerunt de Cremonensibus circa XX milites. MCCXVI, indictione V, mense Septembris Placentini elegerunt in potestate dominum Lanfranchum de PonteCarario de Brixia, qui eo anno civitatem Brixie rexit. MCCXVII, indictione V, facta est pax et concordia et sacramentis firmata inter Mediolanenses et Placentinos et suam partem et Papienses et suam partem preter Cremonenses, et hoc fuit actum in civitate Placentie in palacio eiusdem civitatis in die Mercurii pridie Kal. Iunii. Die Mercurii sequenti levatus et electus fuit in episcopum Placentie dominus Iohannes de Petris -Dolcis de civitate Rome, vicedominus maioris ecclesie Placentine . Die Mercurii VII. eiusdem mensis Iunii Mediolanenses extraxere foras carocium, in terram inimicorum eorum Cremonensium publice et palam in contione ire statuentes. Die vero Martis XII. Kal. Iulii Mediolani potestas et carocium civitatem Mediolani exierunt, versus terram Cremonensium pergere properantes. Die Martis V. Kal. Iulii milites de tribus portis Placentie, scilicet porte Sancte Brigide, porte Mediolanensis et porte Gariverti, et ipsarum portarum populus atque vallis Tidonis, vallis Nurie et Trevie et vallis Tarii et vallis Ceni sagittarii civitatem Placentie exierunt in succursum et auxilium amicorum nostrorum Mediolanensium proficisci properantes, et eadem die apud Laudem ultra Aduam albergaverunt. Altera die apud Cremam ultra Serium hospitati fuerunt. Mediolanenses vero in terram Cremonensium intraverant et prope Rumanengum castrum Cremone suas fixere albergarias; et ea die castrum Trivuli per vim ceperunt et destruxerunt, in qno circa LX homines habuerunt, quos victos et incarceratos secum duxerunt.