Latin
1216.49 to 1216.55
Johannes Codagnellus, Annales Placentini 1216.49-55
Not analysed yet
Die Lune veniente castra moverunt, armati et asclerati venientes, omnia fossata et pantana transeuntes et etiam aliquem de inimicis minime invenientes, sua inter Zovenoldum et Soncinum posuerunt tentoria. Cum autem die Martis IIII. mensis Iulii summo diluculo proposuissent movere castra, Cremone potestas instrumentum publicum ea predicta die Lune Mediolani potestati direxit, in quo continebatur: si moram ibi usque ad aliam diem ad horam none facerent, quod belli fortunam cum eis temptarent; super quo habito conscilio, placuit sapientibus ibidem moram facere debere, et responsionem in hac forma potestati Cremone fecerunt, scilicet quod ea die et die sequenti et altera die venienti eos invenire poterunt. Terras eorum, villas et domos, vineas et arbores igne cremaverunt, incidentes et destruentes ad magnitudinem et ad honorem sublime civitatis Mediolani et Placentie et omnium amicorum eorum et ad obprobrium pariter et detrimentum civitatis Cremone et amicorum eorum. Die Martis predicta post horam tertiam tam pedites quam milites omnes de exercitu armati pariter et asclerati versus Zovenoldum redientes ,Cremonenses et Papienses ibi expectantes, aliquem eorum minime videntes, moram usque ad nonam facientes, cum omni exercitu inde redientes, temptoria iuxta Suncinum figi preceperunt. Die vero Mercurii V. mensis Iulii burgos duos magnos circa castrum Soncini positos, domos et caminatas magnas et muratas, molendina quoque magna et murata, arbores et vineas et alias res que erant circa Soncinum positas inciderunt et destruxerunt et igne cremaverunt. Die vero Iovis proxima, castris ibidem morantibus, villam Florani et Garivani, arbores et vineas, legumina multa depopulari fecerunt, inimicos etiam eorum Cremonenses similiter expectantes. Die vero Veneris VII. mensis Iulii castra moventes prope Curtem -novam in villa de Covo de Corveto loco Cremonensium castramentati fuere, ea que ibi invenere destruentes et conburentes.