# Annales Placentini 1216.56-57

Johannes Codagnellus, Annales Placentini, 1216.56 to 1216.57. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-codagnellus/annales-placentini/1216.56
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-codagnellus/annales-placentini/1216.56

Altera die Placentini Laudam venerunt, ad Placentie civitatem accedere festinantes, audientes et intelligentes, quod Cremonenses cum Parmensibus in terram Placentie intrare proposuerant; quod facere ausi minime fuere, timentes de adventu Placentinorum et Mediolanensium inimicorum eorum. In illa autem expeditione quoddam fuit prodigium, quod oblivioni non est tradendum, sed potius memorie retinendum, videlicet quod aliqua musca, tavanus atque zinzala in illo fuit nec apparuit exercitu.

---

Johannes Codagnellus, Annales Placentini. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000726.zip.
