# Annales Placentini 1218.1-13

Johannes Codagnellus, Annales Placentini, 1218.1 to 1218.13. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-codagnellus/annales-placentini/1218.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-codagnellus/annales-placentini/1218.1

MCCXVIII. Otto Romanorum imperator obiit de mense Madii. MCCXVIII, indictione VI, in consulatu Presbiteri Cazie, Iacobi de Bona - corigia, Gandulfi de Fontana, Petratii Pasacalde, Alberti de Montecuco, Sani Surdi et Roclerii Bonefacii, consulum communis Placentie, dicti consules circa Kal. Februarii treuguam cum Parmensibus et Cremonensibus voluntate quorundam Placentie civium ac conscilio sacramentis firmaverunt. Verum quia ipsa treugua absque consensu et voluntate amicorum nostrorum Mediolani et civitatis Placentie populi et quam plurium nobilium eiusdem civitatis virorum facta fuerat, quod ad obprobrium et detrimentum eiusdem civitatis et amicorum nostrorum spectare videbatur, ingens seditio inter populum et predictos consules et eorum sequaces est exorta. Cum autem ipsi consules super predicta treugua facienda procedere vellent, populus et nobiles civitatis Placentie viri qui cum eo erant societatem insimul sacramentis contraxere et coroboravere, statuentes et adfirmantes ipsam treuguam nullo modo firmam et ratam habere et omnimode ipsam infringere. Cognoscentes ipsi consules illos de societate ab incepto desistere nolentes, sed magis magisque efficaciter insistentes ; cum autem diu super propositum eorum laborassent , nec ad finem perducere posse percipientes, habito a sapientibus eiusdem civitatis conscilio, quod de illo minime sacramento tenebantur, cum absque voluntate populi et fere omnium nobilium Placentie illud fecerant, concordes extraendi carocium cum Mediolani legatis, qui in nostra aderant civitate, fuere. Die vero Martis VIII. Kal. Madii, in festo beati Georgii magna cum letitia ad honorem et magnitudinem civitatis Placentie et sublime urbis Mediolani foras extraxere carocium; et ea die Mediolanenses similiter suum foras misere carocium, in terram quoque inimicorum nostrorum divina favente gratia ire proponentes. Die vero dominica proxima, tertio Kal. Madii Cremonenses et Papienses similiter foras sua extraxere carocia. Die vero Veneris primo mensis Iunii Mediolanenses et eiusdem civitatis carocium Padum transierunt et inter Pontenurium et Fontanam et in illis partibus cum Placentie carocio albergavere.

---

Johannes Codagnellus, Annales Placentini. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000726.zip.
