# Annales Placentini 1229.17-25

Johannes Codagnellus, Annales Placentini, 1229.17 to 1229.25. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-codagnellus/annales-placentini/1229.17
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-codagnellus/annales-placentini/1229.17

Percipientes autem Placentini quod inceperant ad exitum minime perducere posse, tum propter panis penuriam, tum propter aquarum inundationem, die dominica sequenti, secundo mensis Septembris post prandium, licentia domum rediendi concessa , illico iter eorum retro aggredientes ad propria redire festinaverunt, non solummodo panis penuria neque aquarum inundatione, sed cordis et animi debilitate. Unde dedecus pariter et obprobrium Placentie civitati perpetuo consequetur. Sic enim iuste dici potest: 'Pro dolor! heu, heu! undique sunt angustie et tribulationes, ululatus, gemitus et ploratus, quia virtus corporis et animi prudentia sic est a civibus Placentie recessa. Videntes et indubitanter cognoscentes Pontremulenses inimicos nostros ab Omnibus fore derelictos, conscilium pariter et auxilium neque ullam copiam defendendi habentes . Cogitemus igitur predas, rapinas, oppressiones, castrorum, locorum amissiones primo sustinere, dedecus et obprobrium pati, quam arma bellica velle exercere'. MCCXXVIIII, indictione secunda, de mense Iulii Bononienses tamquam viri prudentes et magnanimi superbie et nequitie Mutinensium inimicorum eorum resistere volentes, exercitum magnum militum et peditum, balestariorum et sagitariorum et universe gentis sue et amicorum eorum facere proposuerunt, terram quoque, loca et castra eorum destruere, conburere et depopulari cupientes. Quo ita statuto, legatos viros nobiles Ravenam , Faentiam, Imolam et ad alios amicos eorum illarum partium direxerunt, instantes et ipsos ex parte communis Bononie exorantes, ut cum omni gente et fortia eorum in succursum et subsidium communis Bononie festinanter accedere deberent. Qui omnes succursum et subsidium esse daturos plenarie responderunt. Simili modo ambaxatores viros nobiles et prudentes societatis Lonbardie rectoribus et per unamquamque civitatem ipsius societatis miserunt, implorantes ab eis et attentissimis precibus ipsos deprecantes, ut Mediolanenses , Brixienses, Mantuani et Placentini in mandatis darent, ut quilibet suprascriptorum per suam terram in Cremonensium et Parmensium terras intrarent et eas igne cremarent et guerram facere deberent.

---

Johannes Codagnellus, Annales Placentini. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000726.zip.
