# Annales Placentini 1229.26-38

Johannes Codagnellus, Annales Placentini, 1229.26 to 1229.38. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-codagnellus/annales-placentini/1229.26
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-codagnellus/annales-placentini/1229.26

Percipientes autem dicti legati ut viri providi que postulabant ad exitum perducere nequaquam posse, ab eisdem rectoribus petierunt, ut adiutorium militum et balestariorum communi Bononie prestarent turba decenti. Qui communicato conscilio duo milia milites et quingentos balestarios communi Bononie esse daturos promiserunt et convenerunt . Quibus ita gestis Placentini milites numero CLXXIIII electi in auxilium Bononiensium, equis et armis decentibus, tentoriis et equorum cohoperturis egregie preparati, indumentis quoque pretiosissimis ornati, die Veneris XIII. Kal. Aug. et die sabbati sequenti civitatem exierunt, iter eorum eundi in succursum et auxilium Bononiensium inceperunt. Similiter Mediolanenses numero quadrigenti et Brixienses ducenti, Cumenses numero centum cum eis, omnes celeri gradu Bononiam accedere festinaverunt. Verum quia Veronenses, Tarvisiani , Vicentini, Paduani et Mantuani iussa et mandata rectorum, prout sacramento erant astricti, adiutorium pariter et auxilium Bononiensibus prestare recusantes , quod legatis Bononie promiserant et convenerant attendere et observare minime potuerunt; unde ipsi rectores plurimum sunt turbati, dolore vehementi commoti. Die secundo mensis Augusti in Bononie civitatem intraverunt , ingenti gaudio et nimio triumpho ab omnibus recepti. In qua etiam civitate, prout de potestatis Bononie voluntate fuit, moram per sex vel septem dies fecerunt. Quibus ita peractis Bononienses cum omni gente eorum et cum carocio et milites omnes et alii, qui in eorum venerant succursum, extra civitatem exierunt . Castra quidem eorum iuxta fluvium Scoltene in partibus Sancte Marie in Strata posuerunt, amicos quoque eorum ibidem expectantes. Cum autem ibi stetissent circa octo dies, exercitu universo congregato et coadunato , tentoria moventes in terram Mutinensium inimieorum eorum intraverant et iuxta castrum de Sancto Cesario sua fixere castra, illud undique obsidentes. Cremonenses et Parmenses etiam et Mutinenses per medium eorum et in illis partibus fuerunt castramentati, fluvio Scoltene mediante; quod castrum cum manganis, predariis et trabuchis et gattis et aliis machinis cottidie expugnaverunt scientibus inimicis et oculis propriis videntibus .

---

Johannes Codagnellus, Annales Placentini. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000726.zip.
