Latin
1229.39 to 1229.48
Johannes Codagnellus, Annales Placentini 1229.39-48
Not analysed yet
Et dum hec agerentur, Cremonenses, Parmenses et Mutinenses deliberato conscilio carocium Parme in expeditione venire fecerunt. Quo facto, signis belli et castris motis fluvium Scoltene transeuntes per medium castrum de Spinalberto, in campanea inter Scoltenam et quendam cavum suas posuerunt albergarias, non distantes ab exercitu Bononiensium per unum miliare. Die Martis IIII. mensis Septembris dictum castrum undique viriliter expugnantes cum manganis, predariis, trabuchis et gattis, cum quibus viros per terragium fecerant ascendere, per ipsos usque spados castri summa vi illico castrum sunt conati intrare. Accidit divin a potentia, quod castrum ea die penitus dissipatum et conbustum fuit presentibus et videntibus inimicis. Quod castrum fossis profundis et aqua plenis erat circumdatum ,spadis quoque et lignorum castris et manganis et predariis et aliis machinis erat munitum pariter et vallatum. In quo castro Bononienses habuerunt quadrigentos viros et sex milites, quos ceperunt et victos inde duxerunt. Die Mercurii sequenti inter nonam et vesperas Cremonenses, Parmenses et Mutinenses asclerati et ad bellum ordinati, Cremonenses ab una parte carocii, Parmenses vero ex altera, Mutinenses quoque in prima actie, qui omnes universaliter pro suo communi ibidem fuerant congregati, accutissima actie constructa, veloci gradu contra exercitum Bononiensium accesserunt. Et tunc acties quedam Parmensium et Mutinensium peritissime ordinata contra partem unam quarterii Bononiensium prelium inchoavit ita magnum et iniquum, quod a memoria hominum in Italia recordari minime potest. Gente Bononie per campum enormiter dispersa, non credenti, quod prelium esse deberet, sic quod vix incepto prelio potuit congregari et in turba et in sclera reduci, velut in consimilibus fieri consuevit. Pars vero supradicta Bononiensium primitus agressa impugnantiam hostium viriliter sustinuit, et pugnando et ad invicem preliando una pars alteram sepe usque ad populum fugabat .