# Annales Placentini 1229.49-55

Johannes Codagnellus, Annales Placentini, 1229.49 to 1229.55. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-codagnellus/annales-placentini/1229.49
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-codagnellus/annales-placentini/1229.49

Percipientes autem Parmenses et Mutinenses Bononienses in bello fortiter resistere, ira et dolore commoti, omnes scilicet Parmenses et Mutinenses ad dictum bellum diutius concreatum acriter accesserunt. Similiter omnes cohortes quasi Bononie separatim in suorum militum succursum instanter convenerunt; et certantes et ad invicem iniquissime pugnantes, una pars alteram sepe et sepius usque in suum populum repellentes . Et dum ita preliarentur, Bononienses circa XII plaustra, super quibus manganellos et trabucos constituerant , in prelio duxerunt, cum quibus circa carocium Parmenses astantes lapidibus gravissime percuciebant, vulnerabant et interficiebant, ita quod propter lapidum ictus, quos sufferre non potuerunt, carocium fere dereliquerunt ; et pugnantibus et cum inimicis gravissime preliantibus Lonbardi tunc in eorum succursum usque ad prelium perexerunt. Viso hoc a potestate Bononie et ab aliquibus viris prudentibus Bononie, quod Lonbardi ad prelium accesserant, illico ad illos currentes et instantes et attentissimis precibus ipsos exorantes, ut insultum in prelio facere non deberent, nisi turba militum Cremone, que in insidiis morabatur, primo in bello intraret . Verumtamen quidam viri prudentes Placentie et Mediolani et Brixie eorum mandata et iussa contempnentes in prelio intraverunt et fortiter et acriter cum hostibus pugnaverunt. Quapropter Bononienses plurimum elati et valde exaltati usque ad Parme carocium velociter insultarunt, milites Parme et Mutine retro carocium repellentes, et ibidem cum astantibus circa carocium duriter et iniquissime preliaverunt, boves carocii incidentes et ipsum carocium impugnantes, homines quoque iuxta carocium vulnerantes et interficientes et ipsum carocium atrociter expugnantes manu potenti taliter, si populus Bononie cum militibus ad prelium accessisset, carocium Parme victum Bononie perduxissent. Percipientes autem viri potentes Cremone circa carocium astantes, vulneratos, mortuos et per campum diffusos, ictus lapidum, quos manganelli super carris constructi proiciebant, nequaquam sufferre, coadunati et ingenti turba militum et peditum impetum super ipsa plaustrella facientes, ipsa plaustra et manganellos penitus diruerunt et ipsa plaustra cum bobus et manganellis ad eorum castra ingenti letitia duxerunt.

---

Johannes Codagnellus, Annales Placentini. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000726.zip.
