Latin
1229.56 to 1229.68
Johannes Codagnellus, Annales Placentini 1229.56-68
Not analysed yet
Unde Bononienses plurimum sunt turbati, ira et dolore valde commoti. His ita gestis acties militum Bononie undique coadunata in frequenti turba militum Parmensium et Mutinensium velocissime concurrerunt, et cum ipsis gravissime pugnantes, ipsos quoque vulnerantes, occidentes et sub pedibus equorum proicientes, Cremonensibus et Parmensibus alta voce requiem petentibus usque ad diem; duravit enim illud prelium usque ad mediam noctem. Verum quia utraque pars nimio labore erat fatigata, voluntarie ad castra propria remeavit. Quid referam? Multi ab utraque parte sunt capti et retenti, verumtamen ex parte Cremonensium ,Parmensium et Mutinensium innumerabiles gladiis et partim ictu lapidum sunt interfecti, et quam plures vitam eorum sub pedibus equorum consumantes. Velut autem a Bononiensibus dicebatur, de eorum exercitu nullus remansit interfectus. Requiescentes autem in castris suis, Romagnioli malo modo et turpiter a prelio discedentes sua tentoria enormiter et indecenter colligerunt et indistanter Bononiam perexerunt. Idcirco carocium Bononienses in castris collocare non potuerunt ,sed in Plumatii castrum fuit ductum et per totam noctem diligenter custoditum. Lonbardi vero similiter et Bononienses viso, quod Romagnoli cum castris recesserant, et in albergariis fore derelictos, dolentes et gementes pre nimia tristitia, cognoscentes moram ibi minime facere posse, sua similiter colligerunt tentoria. Quidam vero ultra modum perteriti sine causa multa turpiter relinquerunt tentoria. Relicto autem carocio Romagnioli et fere totus populus Bononie et pars maxima Lonbardorum Bononie recesserunt. Placentini vero milites ad postulationes quorundam virorum nobilium dictum carocium diligenti cura custodierunt cum parte militum Bononie et die sequenti vigore maximo post ipsum lento gradu sequentes Bononiam decenter conduxerunt. Cumque hec acta fuissent, Cremonenses ,Parmenses et etiam Mutinenses nimio dolore et tristitia captorum, vulneratorum et mortuorum valde perteriti, indubitanter credentes fortitudini et magnitudini exercitus Bononiensium nequaquam posse resistere, inimicos plurimum timentes, iter eorum retro agredientes ,veloci gradu ad propria redire festinabant, sicut veridica relatione quorundam intelleximus, qui in ipso interfuerunt exercitu.