# Annales Placentini 1230.25-33

Johannes Codagnellus, Annales Placentini, 1230.25 to 1230.33. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-codagnellus/annales-placentini/1230.25
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-codagnellus/annales-placentini/1230.25

Steterunt namque ibi usque ad diem Martis proximum venientem. Postea eo die moto exercitu Alexandriam redierunt. Die autem sabbati sequenti, sexto mensis Iulii Placentie milites ingenti gloria sunt reversi ad propria. MCCXXX, indictione IIII, die Lune XIIII mensis Ianuarii Iohannes de Breno condam Ierosolimitanus rex intravit Placentiam, cum ibat Constantinopolim, ibidemque honorifice et decenter fuit receptus. MCCXXXI, indictione quinta, dominus Guifredus de Pirovano, vir nobilis et prudens urbis Mediolani, potestas civitatis Placentie fuit electus; die Martis primo mensis Aprilis intravit in regimine ipsius civitatis. De constructione et hedificatione Pize de Cunio. MCCXXX, indictione IIII, cum loci Saveliane, Burgi Sancti Dalmatii, Pizi de Cunio et quorundam aliorum locorum viri prudentissimi et potentissimi, qui sub iugo alicuius minime detinebantur, oppressiones et subiectiones ac exactiones, quas comes de Sabogia et marchio de Monte-ferato, marchio de Salucio et quam plures alii viri nobiles et potentes ipsis inferebant, amodo sustinere nolentes, insimul federati et coniurati in loco Pizi de Cunio intrare proponentes, munitionem in ipso loco facere statuerunt, in quo se proposuerunt defendere, iura quoque et possessiones suas illesas conservare et manutenere. Cognoscentes vero in ea munitione absque conscilio et auxilio Mediolanensium se defendere et manutenere nequaquam posse, ad Mediolani urbem quidam ex eis viri nobiles et prudentes accesserunt, ab ipsis quoque subsidium militum implorantes, peccuniam et possessiones, tinde necessaria habere possent, pollicentes et insuper preceptum et precepta communis Mediolani et rectorum societatis Lonbardie iurare esse facturos. Habita quidem magna turba militum de voluntate communis Mediolani, virorum prudentum armis decentibus egregie preparata, ad partes illas iter eorum in Pedemmontis per terram marchionis Montis-ferati direxere, firmiter credentes tamquam per amicorum terras transitum habere posse, armis non captis neque coadunati neque asclerati, sed per eius terram tamquam per urbem Mediolani securiter transeuntes.

---

Johannes Codagnellus, Annales Placentini. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000726.zip.
