Latin
1231.36 to 1231.51
Johannes Codagnellus, Annales Placentini 1231.36-51
Not analysed yet
Die sabbati XIIII. Kal. Aug. milites expeditionis Padum transeuntes loca et villas marchionis destruxerunt et conbusserunt, arbores etiam et vineas et alias res depopulati fuerunt, castrum de Bozulo expugnaverunt. Sed cum vidissent, quod non erat opus unius diei, propter noctem appropinquantem ad castra redierunt. Altera autem die summo diluculo equitantes circa illud castrum circumsederunt, illud undique viriliter expugnantes; quod castrum magna vi ceperunt; in quo habuerunt circa XL homines; quod castrum penitus diruerunt et conbusserunt. Rursus die Mercurii VIIII. Kal. Aug. in terram marchionis equitantes villas et loca multa ceperunt, destruxerunt et conbusserunt. Castrum quidem de Castellino et de Hosta et locum de Cerialle et multa alia loca communi Mediolani se reddiderunt. Habitis obsidibus ,sacramentis eorum receptis, in protectione communis Mediolani ipsa receperunt, nullam lesionem postea eis facientes. Steterunt namque Mediolanenses et eorum sequaces in ipsa obsidione a die Martis, qui fuit VI. Kal. Iunii, quo die circa locum de Clavasio circumsederunt ,usque ad diem Lune, qui fuit quindecimus mensis Septembris, contra voluntatem marchionis de Monte-ferato et eorum omnium qui adiutorium et succursum ei dare promiserunt. In cuius castri obsidione tam fuit longa mora, quia et amici et fideles ac propinqui marchionis habere nullam possunt defensionem neque excusationem, quin potuissent subsidium et succursum ei dedisse, non solum equites et viri bellatores, verum etiam a transmarinis partibus horientalibus infra et ab occasu solis extra, quousque provincia Europe durat, claude claudicando ad expeditionem accessisse. Permanentes autem in obsidione Mediolanenses, preparando ,faciendo et aptando manganos, predarias, trabuchos ,castra, pontes, testudinem et gatos ad locum expugnandum et terragio ipsius loci cum ipsis appropinquantes ,lapides cum manganis, predariis et trabuchis die noctuque in ipso loco proicientes. Percipientes intrinseci Mediolanenses et eorum sequaces ad expugnandum locum parati, tamquam viri prudentissimi et sapientissimi ,scientes victualibus carere, succursum nec auxilium habere posse, timentes belli fortunam cum inimicis temptare, cognoscentes, si bello superati forent, quod vitam eorum gladio finirent.