# Annales Placentini 1231.73-84

Johannes Codagnellus, Annales Placentini, 1231.73 to 1231.84. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-codagnellus/annales-placentini/1231.73
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-codagnellus/annales-placentini/1231.73

Cum autem cognovissent oracula sancti Marchi visitare statuisse, conscilio communicato ad eandem concesserunt accedere civitatem; moram vero ibi faciens per quatuor vel quinque dies, deinde de ea exiens civitate per maris undas sic navigando Aquilegiam accedere festinavit, locuturus cum Alamanie principibus. Verum quia cardinales ipsum invenire minime potuerunt, et fide relicta indecenter a Ravene civitate secesserat, quod est contra summi pontificis honorem pariter et excellentiam, valde sunt mesti et plurimum turbati. Qui ad Bononie civitatem redientes rectoribus et ambaxatoribus societatis Lonbardie in mandatis dederunt, ut quilibet ad sua debebat redire propria. Cum autem hec acta fuissent, die Martis X. Kal. Aprilis accidit in Placentie civitate in publica contione in platea maioris ecclesie per dominum Guifredum de Pirovano, Placentie potestatem, coadunata discensio magna inter eundem dominum Guifredum et dominum Guillelmum de Andito omnimode contradicentem et resistentem ei pro quibusdam capitulis, super quibus iuraverat potestas in regimine ipsius civitatis. Cui dominus Guifredus, potestas Placentie, precipiens in pena sacramenti, ut ad eius presentiam ad sua precepta facienda accedere deberet. Qui mandata sua facere contempnens de ipsa contione cum aliquibus popularibus domum suam redire festinavit. ....................... Alio vero die Mercurii VIIII. Iunii populares Placentie et Cremonenses hostiliter cum tubis et cariolis intraverunt in terram Florenzole et hospitati fuerunt ea die primo in contrata de Rochaforte, et ea die depopulati fuerunt inter Ardam et hospitale Madonarie desuper stratam et desubtus usque ad Rivum-mezanum et Rosanum , et conbuserunt domum fratrum Heremitanorum et alias quam plures domos et molendina. Die Iovis sequenti mutaverunt castra inter burgum de Vicanino et Vignolam et guastaverunt vineas, segetes, prata, legumina et molendina, que erant in Rivo-maiori, et domos quam plures conbuserunt. Die Veneris venienti conbuserunt villam de Luserascho et domos de Vignola et depopulati fuerunt vineas, segetes et legumina desuper a strata a domo infirmorum usque ad domum de Brixana in Mille – partibus.

---

Johannes Codagnellus, Annales Placentini. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000726.zip.
