Latin
1234.18 to 1234.27
Johannes Codagnellus, Annales Placentini 1234.18-27
Not analysed yet
Inimici autem cum detrimento personarum turpiter recesserunt. Alia vice Memelianum equitantes domos quam plures in illis partibus conbuserunt, fenum et alias res, quas potuerunt, ad expeditionem conducere fecerunt. Die Lune pridie Kal. Aug. ad villam Raglii equitantes domos quam plures igne cremaverunt. In recessione vero volentes fenum et blavam et alias res ad exercitum conducere, divina adiuvante gratia duo milites ,unus de populo Placentie et alter de Cremona, et sex pedites ibi capti fuerunt, et circa quatuor vel quinque mortui, et quam plures vulnerati. Die Iovis tertio mensis Augusti turba magna Placentie populi et Cremone de castris exeuntes cum vexillis et tubis, cum balestariis et sagittariis, cum scalis et aliis machinis ad castrum Pigazani expugnandum perexerunt; quod castrum undique cum balestariis et sagittariis et peditibus expugnaverunt ,et muro ipsius castri appropinquantes conati sunt diruere; de quo amplius XX brachiis diruerunt; scalas vero muro apposuerunt, super ipsis cum vexillis in manibus super murum castri ascendere proponentes. Intrinseci autem viri feroces et bellicosi et magne virtutis et audatie cum ipsis nequissime et viriliter expugnantes ,vexilla quatuor et banerias tres populi Placentie et Cremone super scalis stantes per vim eis abstulerunt et cum lapidibus, trabibus et sudibus ipsos de scalis et muro turpiter expulerunt, trabem quandam magnam et crossam super murum conexam secus murum stantes super eos violenter proiecerunt; subtus ipsam trabem X aut XII ex popularibus Placentie et Cremone sunt interempti. Per medium foramen muri apositis in feno et lignis ignem miserunt. Quo accenso virtute Domini et ignis calore in ipso minime intrare potuerunt, et intrantes violenter expulerunt. Et ita Cremonensibus et Placentie popularibus viriliter restiterunt et bellicose pugnaverunt, quia non solum per partes istas prudentia et virtus eorum est nota et manifesta, verum etiam per totam provintiam Lonbardie fama volavit.