Latin
ADIO. BAPTISTAM
Johannes Crato, Assertio pro libello suo Germanico 11
Unproofread scanNot analysed yet
Sic Margaritae amicae quidem naturae sunt; sed cum siccae temperamento, ad nutritionem planè non faciunt. Quae verò prorsus dissimilia sunt, vt Aloe, atque corpus alterant; Medicamenta dicimus. Sicut ea quae omnino naturae contraria corpus humanum &vitam destruunt; venena statuimus. Saepe autem &ista quae alimenti vim obtinent, ita corrumpuntur vt in venenum transeant. Itaque assumpta intra corpus humorum malignitatem tantam efficiunt, vt in illis pestilentem putredinem exci tent. Hinc febres pestilentes priuatas seu non contagiosas oriri res ostendit, multis quidem propter communem causam perniciosas, itaque Epidemias: nondum tamen contagiosas; nisi putredo ad eum gradum deueniat, qui νοσρὰν ἀπόκρισιν, id est morbidam expirationem, gignat. Ea verò cùm è corporibus expirat, vel in aere, vel in corporibus porosis &vestitu haeret; contagionis &publicae pestis causa est.