# Assertio pro libello suo Germanico 11

Johannes Crato, Assertio pro libello suo Germanico, ADIO. BAPTISTAM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-crato/assertio-pro-libello-suo-germanico/11
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-crato/assertio-pro-libello-suo-germanico/11

Sic Margaritae amicae quidem naturae sunt; sed cum siccae temperamento, ad nutritionem planè non faciunt. Quae verò prorsus dissimilia sunt, vt Aloe, atque corpus alterant; Medicamenta dicimus. Sicut ea quae omnino naturae contraria corpus humanum & vitam destruunt; venena statuimus. Saepe autem & ista quae alimenti vim obtinent, ita corrumpuntur vt in venenum transeant. Itaque assumpta intra corpus humorum malignitatem tantam efficiunt, vt in illis pestilentem putredinem exci tent. Hinc febres pestilentes priuatas seu non contagiosas oriri res ostendit, multis quidem propter communem causam perniciosas, itaque Epidemias: nondum tamen contagiosas; nisi putredo ad eum gradum deueniat, qui νοσρὰν ἀπόκρισιν, id est morbidam expirationem, gignat. Ea verò cùm è corporibus expirat, vel in aere, vel in corporibus porosis & vestitu haeret; contagionis & publicae pestis causa est.

---

Johannes Crato, Assertio pro libello suo Germanico. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Assertio_pro_libello_suo_Germanico.
