# Assertio pro libello suo Germanico 14

Johannes Crato, Assertio pro libello suo Germanico, ADIO. BAPTISTAM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-crato/assertio-pro-libello-suo-germanico/14
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-crato/assertio-pro-libello-suo-germanico/14

Verùm ad institutum redeo. De aeris corruptione Galeni nostri est sententia, τὸ περιέχον ἐμφέρεσθαι τνα λοιμον σπέρματα, id est, aërem circumferre pestilentiae semina. Verùm haec neque à magnis & doctis viris, ita vt par fuerat, considerata; neque à Galeno explicata videntur. Multi enim existimarunt, & etiamnunc existimant, externam causam febris pestilentialis aërem in sua substantia corruptum, & inspiratum esse. Hoc verò, vt fit rebus non satis cognitis, multiplicibus inuolucris quasi tectum & inuolutum reliquerunt. Alij enim de primarum qualitatum alteratione hoc accipiunt: alij de exhalationibus ex locis putridis, vt barathris; vel iis in quibus cadauera insepulta putridum quiddam exspirant: alij de propria substantię corruptione intelligendum putant. Itaque & morbum totius substantiae consequi arbitrantur. Verissimum autem est & à veteribus, inprimis Galeno, hoc traditum: & aerem & medicamenta, secundum totam substantiam in nostra corpora agere. de morbo autem totius substantiae pugnare, III pite, tlater leat.

---

Johannes Crato, Assertio pro libello suo Germanico. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Assertio_pro_libello_suo_Germanico.
