Latin
ADIO. BAPTISTAM
Johannes Crato, Assertio pro libello suo Germanico 17
Unproofread scanNot analysed yet
Certè quò putredo in aëre calido &humido erit grauior; eò facilius terminabitur, &morbi ab ea orti cessabunt. Existimo igitur neque à primis qualitatibus; neque in propria substantia; neque corruptione ab astris, vel inferioribus corporibus; sed per admistionem μιασμάτων, quae ex corporibus, quàm diu ea laborant, exhalant, aërem vitium concipere, eorumque quasi multiplicatione, aere existente impuro atque constitutione anni australi &turbida, pestilentias oriri. μιασματα autem aliàs verè pestem contagiosam &exitiosam; aliàs, cùm sint leuia, popularem morbum inducere: qui in ea corporis parte, cum qua quasi antipathiam quandam habent, sese effert. Sic Catarrhus epidemius anni MDLXXX μιάσματα haud dubiè habuit, quę in aere sparsa fuerunt: non tamen ad eum gradum malignitatis peruenerunt; vt, etiamsi cerebrum multorum afficerent, pestem &interitum afferrent. Ac si pestilentia fuissent; quantam stragem generi humano, cùm paucissimos malum non attigerit, dedissent? Corporum verò praedispositionem quandam, vt appellant, esse oportere, ex qua alia facilius atque grauius, alia difficilius atque leuius afficiantur, necesse est. De hac praedispositione siue sit ex victus ratione, siue ex aere, siue ex corporum raritate, certi aliquid constituere difficile est. Magnae enim sunt corporum diuersitates, singulares sympathiae &antipathiae; alia etiam ex causis coelestibus aliter affecta: denique contagij natubae coe ra nondum satis à doctissimis viris declarata. Cùm verò pestilentes morbos contagione serpere videamus, &quid verè sit contagio, quę eius causae, à veteribus non explicatum; dissentientesque de his recentiorum sententiae: in pauca, quae mihi cogitanti in mentem venerunt, conferam.