# Assertio pro libello suo Germanico 19

Johannes Crato, Assertio pro libello suo Germanico, ADIO. BAPTISTAM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-crato/assertio-pro-libello-suo-germanico/19
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-crato/assertio-pro-libello-suo-germanico/19

Satis enim in oculos rectè iudicantium, qui in peste versati sunt, incurrit: cùm hebetantur quasi μιάσματα, quę è corporibus infectis expirant, morbi etiam vim remittere. Ac cum sola contagione pestes saeuiunt: minus remediis morbum cedere, quàm cum aeris vel alimentorum vitio putridae febres pestilentes oriuntur. Caeterùm cum aer vel per intemperiem, vel exhalationes saeuas & putridas corruptus est, & ad hanc corruptionem μιασματα & seminaria pestis quae plurimis in locis, ex aegrotantibus atque morituris corporibus, exhalant, accedunt: vix vllis praestantissimis remediis quemquam iuuari, nec grassantibus morbis ex contagione ortis, peritos etiam Medicos, nisi diuina prouidentia in tuto esse, experientia constat. Hic sępe mihicogitare in mentem venit, veteres illos magnos viros, ex quorum libris atque praeceptis nos artem discimus, cum pestilentes morbos nullius periculi ratione habita curauerint, neque vllam contagionis vim, cum laborantes accederent, metuerint; nihil etiam de contagione ipsi scripserint: nequaquam eos pestilentes morbos, vel similes iis qui in nostris regionib. sęuiunt, & plerunque bubonibus atque carbunculis insigniti sint, prae manibus habuisse; sed illos, quamuis Epidemij essent & multis infesti, nullum tamen seminarium pestilens expirasse.

---

Johannes Crato, Assertio pro libello suo Germanico. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Assertio_pro_libello_suo_Germanico.
