Latin
ADIO. BAPTISTAM
Johannes Crato, Assertio pro libello suo Germanico 20
Unproofread scanNot analysed yet
Accedit ad hoc quòd nostra quoque aetate in multis regionibus Orientalibus &Meridionalibus, pestilentias plurimis exitiosas fuisse constat: in quibus tamen neminem contagione contaminatum, nec vllos à consuetudine aegrotantium refugisse legimus. Itaque statuo, nostras pestilentes febres bubonibus vel carbunculis insignitas &ex solo contagio ortas, longè deteriores, grauiores atque perniciosiores esse; quàm quae vel ex pessima victus ratione, vel ex aeris corruptione quantumuis saeua, dum in corporibus nondum ad istum gradum peruenit, vt morbidum expirent, oriuntur: easque effugere, vel his affectis mederi, nisi natura valde per abscessus expurget, difficillimum esse: imò nondum remedium verum quòd vim illam μιασμάτων planè retundat &exhauriat, repertum. μιάσματα autem seu seminaria diuersis temporibus diuersa esse, nec easdem vires semper habere; sicut neque venena, quae minimè eodem modo lethalia sunt, etiam si omnia naturae inimica &perniciosa sint. Hinc autem euidens est, illud ipsum quod contagionem consequitur, non tam ex contactu esse; quam ex qualitate μιασμάτων perniciem contactu afferentium.