# Assertio pro libello suo Germanico 20

Johannes Crato, Assertio pro libello suo Germanico, ADIO. BAPTISTAM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-crato/assertio-pro-libello-suo-germanico/20
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-crato/assertio-pro-libello-suo-germanico/20

Accedit ad hoc quòd nostra quoque aetate in multis regionibus Orientalibus & Meridionalibus, pestilentias plurimis exitiosas fuisse constat: in quibus tamen neminem contagione contaminatum, nec vllos à consuetudine aegrotantium refugisse legimus. Itaque statuo, nostras pestilentes febres bubonibus vel carbunculis insignitas & ex solo contagio ortas, longè deteriores, grauiores atque perniciosiores esse; quàm quae vel ex pessima victus ratione, vel ex aeris corruptione quantumuis saeua, dum in corporibus nondum ad istum gradum peruenit, vt morbidum expirent, oriuntur: easque effugere, vel his affectis mederi, nisi natura valde per abscessus expurget, difficillimum esse: imò nondum remedium verum quòd vim illam μιασμάτων planè retundat & exhauriat, repertum. μιάσματα autem seu seminaria diuersis temporibus diuersa esse, nec easdem vires semper habere; sicut neque venena, quae minimè eodem modo lethalia sunt, etiam si omnia naturae inimica & perniciosa sint. Hinc autem euidens est, illud ipsum quod contagionem consequitur, non tam ex contactu esse; quam ex qualitate μιασμάτων perniciem contactu afferentium.

---

Johannes Crato, Assertio pro libello suo Germanico. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Assertio_pro_libello_suo_Germanico.
