# Assertio pro libello suo Germanico 23

Johannes Crato, Assertio pro libello suo Germanico, ADIO. BAPTISTAM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-crato/assertio-pro-libello-suo-germanico/23
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-crato/assertio-pro-libello-suo-germanico/23

Ponitur verò in definitione vox impressionis: quia non satis est vt contactus subitò transiens fiat: sed mora etiam conueniens, qua maligna illa qualitas, defluens ex putredine certi gradus, imprimi possit, requiritur. Cęterum qualitatem illam planè praeter naturam esse, ac cùm laben pestiferam & corruptionem inducat, quali à putredine sit orra, siquidem putredinem non infert, verum saepe hominem interimit, priùs quam vlla putredo consequi possit, satis apparet. A forma quidam hoc esse arbitrantur. Sed obsecro cùm non sit regressus à priuatione ad habitum secundum philosophos; quid Medicus in morbo à forma procedente dimicabit? Sed his omissis quae disputationes longas minimeque necessarias Medico excitant, pergo ad alia Transiens de subiecto in subiectum. Requiritur enim, quemadmodum Lucret. ait, contactus gemi nus, duorum videlicet corporum, quorum vnum iam affectum, alterum ad similem affectum obnoxium reddit. Nisi enim ἐπιτηδιότης illa in corpore adsit, impressio fieri haud potest. Vnde sit autem quasi illa corporum ad suscipiendum propensio; difficile est (vt antea dixi) explicare. Cor quidem debile metu & moestitia fractum facile seminarium attrahit: cùm vis ipsa inquinamenti, ad fontem vitae, videlicet cor, eiusque git. bca calorem innatum & spiritus, tanquam venenum vehatur. Certum etiam est impura corpora & multo excrementitio humido abundantia, facilius affici. Peculiare tamen quiddam esse constat; quod neque animo satis concipi, neque verbis explicari potest. Diuinum hoc Medici appellant; quod corpus ενέμπτωτον (quasi dicas procliue ad id quod extrinsecus incidit recipiendum) reddit, sed ita variè explicant; vt nihil certi de illorum sententia constitui possit.

---

Johannes Crato, Assertio pro libello suo Germanico. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Assertio_pro_libello_suo_Germanico.
