# Assertio pro libello suo Germanico 24

Johannes Crato, Assertio pro libello suo Germanico, ADIO. BAPTISTAM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-crato/assertio-pro-libello-suo-germanico/24
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-crato/assertio-pro-libello-suo-germanico/24

Astrologi suas opinationes habent: de quibus in praesentia dicere non necesse est. Per contactum mediatum vel immediatum. Immediatè se duo corpora contingunt, cùm inter illud nullum intercedit medium: Mediatus verò contactus fit, interueniente tertio; quod duo corpora, vt similiter laborent, afficit, vt ostensum est. Alterat verò medium illud vel realiter, vel formaliter realiter: in iis affectibus, in quibus exhalat impurum quiddam è corporibus, & similem putredinem excitat. Sic morbus Gallicus solo contactu, incalescentibus scilicet corporibus iunctis, immediatè transfunditur. In sepra & scabie maligna, cum è corporibus quiddam exhalat, vapore etiam illo putrido solo translato, non contactu, malum de corpore in corpus transit. Sed de his paulò ante diximus. Propter conuenientiam materiae & contrarietatem formae. Contrarietas vel à materia, vel à forma, vel à praecipuo accidente est. Materia, agendi principium non habet; sed idonea est ad recipiendum. Ideò immutatur & alterationes suscipit. Formarum verò propria quasi est contrarietas.

---

Johannes Crato, Assertio pro libello suo Germanico. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Assertio_pro_libello_suo_Germanico.
