# Assertio pro libello suo Germanico 26

Johannes Crato, Assertio pro libello suo Germanico, ADIO. BAPTISTAM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-crato/assertio-pro-libello-suo-germanico/26
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-crato/assertio-pro-libello-suo-germanico/26

Sic à putredine quae in aliqua parte residens alteri communicatur, dissimiles affectiones oriuntur, vtpote in febribus intermittentibus, cùm in paruis vasis putredo tanquam in foco residet, & ad cor vapores putridi transmittuntur: cor tamen febre, non putredine afficitur, nec contagione laborare dicitur. Porrò qualitatem illam contagiosam non esse spiritualem, vt quidam ex sententia Aristotelis loquuntur, cùm realis fiat alteratio & seminaria remaneant in rebus, satis patet. Nulla enim qualitas permanens in passo post discessum agentis, à spirituali qualitate prodit: nec spirituales qualitates vel medium vel corpora reuera alterant, nec nouam mistionem inducunt & priorem mutant. Sed de his spiritalibus qualitatibus, seu intentionalibus, vt vocant, non necesse est plura hic agere: cum, vt dixi, omne contagium corpus realiter afficiat & alteret; neque euanescens sed permanens sit ea alteratio Hic tamen Montanus manifestè se declarat: qualitatem corpoream non intelligi debere, quasi reuera corpus sit; sed quia naturam corporis sequatur. Ideò etiam substantialis qualitas (licet contagium neque substantia, neque qualitas sit) seminarium illud pestilens, quod contagione disseminatur, cùm aliud nomen non reperiatur, dicitur: quia in substantia interna istae qualitates occultae resident, & promanantes substantiale quiddam secum trahunt, quod alijs communicatum siue mediata, siue immediata contagione, non simplicem putredinem infert; sed, nisi subitò remoueatur & cor praemuniatur, exitiosum est. Fateor me haec non satis commodè explanare; sed proferat melius qui potest.

---

Johannes Crato, Assertio pro libello suo Germanico. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Assertio_pro_libello_suo_Germanico.
