# Assertio pro libello suo Germanico 27

Johannes Crato, Assertio pro libello suo Germanico, ADIO. BAPTISTAM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-crato/assertio-pro-libello-suo-germanico/27
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-crato/assertio-pro-libello-suo-germanico/27

Rem ad istum modum se habere affirmabunt omnes qui verè pestilentes febres, hoc est ex seminario pestilente ortas, curarunt: & fatebuntur, longè putredinis vulgaris conditionem hanc putredinem quae seminarium haustum & attractum siue mediata contagione siue per aerem, consequitur, superare. Non enim illa putredo quae in pestilentia est, cum putredine aliarum febrium, quantumuis malignarum, conuenit; sed longè perniciosior est. ac, etsi in materia conuenientiam quandam habeat, forma tamen ipsa, cùm statim calorem innatum ita oppugnet, vt vitam adimat, diuersissima & aduersissima est; vt paulò pòst de putredine declarabimus. Sequitur in definitione: caloris imperfectè humidum percoquentis. Sedem putredinis humidum esse, & calida & sicca à putredine tuta: notum est iis qui Philosophiae principia sciunt. Fit autem ab imminuto calore, dominante humido, vt deinceps dicemus. Illud saltem hoc in loco iterum repetendum: quidquid aduersandi studio alij commententur: Putredinem à qua seminarium pestis, quod contagione disseminatur, oritur, peculiarem gradum obtinere: neque vim illius in primis qualitatibus, siue ea sit caliditas, siue frigiditas, siue humiditas vel siccitas, vel cum materia, vel sine materia, residere: neque per eas propagari.

---

Johannes Crato, Assertio pro libello suo Germanico. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Assertio_pro_libello_suo_Germanico.
