# Assertio pro libello suo Germanico 31

Johannes Crato, Assertio pro libello suo Germanico, ADIO. BAPTISTAM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-crato/assertio-pro-libello-suo-germanico/31
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-crato/assertio-pro-libello-suo-germanico/31

Ad Hippocratis sententiam quod attinet, nimis absque ratione de ea cogitatum. Vnde enim iste ardor nisi à calore praeternaturali, quo omnia putrida pollent? Et quis sanae mentis ignorat: Omnes quidem libros Hippocratis quaedam Hippocratica continere, Hippocratis autem non omnia esse? Ad definitiones verò quod attinet: moderatis ingeniis vna haec responsio satis esse potest: Aristotelem putredinem tanquam id quod corruptum est, definire: Medicum verò de ea corruptione, quae quasi in via est, agere. Aliud verò esse putrescere, aliudiam putridum esse, quis non videt? Ac cùm Medicis corporum humanorum conseruandorum cura incumbat; eaque in humorum integritate tuenda versetur: de putredine non ita agunt, vti Philosophi, qui putredinem generationi, in qua actiuae qualitates dominantur, opponunt simpliciter: sed de pugna in qua passiuae cum actiuis certant, & eam sedare coctione student, quae praecipuè humores tuetur, & omnia immoderata ad moderationem & temperiem reducit. Philosophi verò duas extremas mutationes mixtorum sibi propositas habent, generationem, & corruptionem. quarum illa ad ortum spectat, haec ad interitum, ad quem naturalia omnia vergunt. Sed aliter simplicia corpora, aliter composita affici statuunt. Simplicia non putrescunt: Composita verò vel animata vel inanimata sunt. Animatum interit, qua est animal: calore naturali illius qui perpetuo motu eget, immobili reddito. Motus verò caloris cum duplex sit, sursum, & deorsum: ille qui sursum fertur, opprimitur à suffocantibus: Motus verò deorsum, deficiente humido cessat. Cum verò mixtum seu compositum, quatenus mixtum consideratur, corruptionem quandam fieri animaduertimus: cum passiuae qualitates actiuis dominantur.

---

Johannes Crato, Assertio pro libello suo Germanico. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Assertio_pro_libello_suo_Germanico.
