# Assertio pro libello suo Germanico 32-2

Johannes Crato, Assertio pro libello suo Germanico, 32. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-crato/assertio-pro-libello-suo-germanico/32-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-crato/assertio-pro-libello-suo-germanico/32-2

Ex hac autem definitione satis patet, eos de putredine incipiente, cuius certae sunt progressiones atque gradus, non de Philosophica illa agere. Nunquam verò fit substantialis corruptio, quin & temperamenti consequatur. sed non econtra. Neque omnis corruptio humorum est à putredine, cùm interdum putredinem praecedat, sicut in sanguine extra venas, licet omnium humorum sit benignissimus & familiarissimus, apparet. Plaerumque tamen hoc accidere, vt res priùs putrefiat, deinde corrumpatur; non imus infitias.

---

Johannes Crato, Assertio pro libello suo Germanico. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Assertio_pro_libello_suo_Germanico.
