# Assertio pro libello suo Germanico 32

Johannes Crato, Assertio pro libello suo Germanico, ADIO. BAPTISTAM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-crato/assertio-pro-libello-suo-germanico/32
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-crato/assertio-pro-libello-suo-germanico/32

Ea, vt dixi, putredo est, quae sit, cùm humiditas mixti non ampliùs regitur à calore. Itaque in putredine duo consequuntur: videlicet, vt putrida calore alieno sint calida, & qualitate naturae minimè analoga, inimica; deinde, vt omnia contrà ac in coctione sit, diffluant. Haec cùm Medici, qui de mediis mutationibus agunt, neque de mutatione ad substantiae generationem vel interitum, sed temperamenti respiciunt, considerant: definitionem Putredinis quae est XI Method. Gal. cùm putredinem mutationem ad corruptelam totius substantiae putrescentis, in vno quoque humido definit, amplectuntur.

---

Johannes Crato, Assertio pro libello suo Germanico. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Assertio_pro_libello_suo_Germanico.
