# Assertio pro libello suo Germanico 33

Johannes Crato, Assertio pro libello suo Germanico, 33. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-crato/assertio-pro-libello-suo-germanico/33
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-crato/assertio-pro-libello-suo-germanico/33

Ac vt de seminarij pestilentis ortu dicamus: cùm appareat corruptionem potiùs quàm putredinem haustum seminarium consequi, & orta suis principiis (quemadmodum in scholis loquuntur) attestentur: euidens est, non tam à putredine, quàm à corruptione originem ducere. Totam enim substantiam seminarium haustum destruere manifestum est. Putredo verò paulatim ad corruptionem vergit: nec ea, de qua agunt Medici, intimam rei naturam destruit subitò; sed si naturae robur adsit, coctio aliqua humorum speranda. De hac coctione legatur elegantissimus libellus Villae nouani de syrupis inscriptus. Saepè autem sit, vt humores cruditate & aliis de causis in alienam quidem naturam quasi degenerent, non tamen putrescant. quemadmodum videmus in Epilepsia per consensum orta: in qua nullus calor praeternaturalis adest atque molestat. Sic & in vteri suffocatione nulla percipitur caliditas, sed frigiditas interdum manifesta est: & tamen saeua symptomata, non putredini, verùm corruptioni ascribenda, consequuntur. Corruptio verò non est vna, sic ut nec putredo vna, censenda. Dissimilia autem habere dissimiles effectus & gradus, quis negaret?

---

Johannes Crato, Assertio pro libello suo Germanico. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Assertio_pro_libello_suo_Germanico.
