# Assertio pro libello suo Germanico 34

Johannes Crato, Assertio pro libello suo Germanico, 34. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-crato/assertio-pro-libello-suo-germanico/34
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-crato/assertio-pro-libello-suo-germanico/34

Hinc tanta morborum varietas & diuersitas: cui certè alia causa, quàm putredinis & corruptionis humorum varietas & diuersitas assignari vix potest: est autem calidi proprium corrumpere, dum is calori innato, qui integer est autor omnis conseruationis, contrarius efficitur. hunc calorem cùm & Medici & Philosophi vnicuique mixto adesse proprium & innatum, gubernantem & conseruantem mixtum statuant; nihil ex eorum sententia, nisi eo affecto corrumpi posse consequitur. Afficitur autem in putredine, vt censent, à calore extraneo, cùm humiditas propria, cui innatus calor insidet, è mixto euocatur; eiusque forma & per consequens eius substantia, corrumpitur. Haec corruptio propriè putredo dicitur. nam quae fit à frigore vel siccitate, impropriè hoc modo appellatur. Putrescentis enim propriae conditiones sunt; vt adsit humiditas. Secundò, vt aduenticius calor consequatur: licet aliquando & internum calorem in corpore nostro ita affici medici existiment; vt putredini causam praebeat. Hunc igitur mutatum & intemperatum calorem ad temperiem reducere; &, cùm putredine procedente omnia diffluant, coctione, quae crassiora reddit ea quae diffluere incipiunt, intra suos terminos retinere omnitatione student.

---

Johannes Crato, Assertio pro libello suo Germanico. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Assertio_pro_libello_suo_Germanico.
