# Assertio pro libello suo Germanico 39

Johannes Crato, Assertio pro libello suo Germanico, LIB. DE PESTIL. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-crato/assertio-pro-libello-suo-germanico/39
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-crato/assertio-pro-libello-suo-germanico/39

quemadmodum Hippocrates de glandulis ait, principes partes sua emunctoria: ideò labem quae inspiratione concipitur, (siue iam μιάσματα illa per os & nares, siue per arterias, siue per meatus corporis, quos poros appellamus, attrahantur) ad ea deponunt. Cor quidem plerunque ad axillas demittit: Cerebrum pone aures parotides excitat: Partes quae thoraci subiacent affectas, nisi vel malum admodum sit leue, vel natura non satis fortis, vel μίασμα minimè vehemens, bubones consequuntur. Magna vero μιασμάτων est varietas: sicut & venena alia cor, alia cerebrum, alia alias partes infestant. Potentia etiam nimium μιάσματα, subitò, quemadmodum venena vehementia, hominem è medio tollunt. Denique si de his autoritate agendum est, Rhases qui in medicina plurimum vidit, & omnium ferè libros veterum euoluit, iudicio etiam recto de iis quae legit atque collegit, vsus est, duas istas species pestilentialium febrium, videlicet putridarum & contagiosarum, statuit: & oriri seminaria ex putridis, quae non modò pestilentes contagiosas inspiratione hausta excitant, verùm etiam corpora ad suscipienda ea prędisponunt atque idonea reddunt, docuit.

---

Johannes Crato, Assertio pro libello suo Germanico. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Assertio_pro_libello_suo_Germanico.
