# Assertio pro libello suo Germanico 41

Johannes Crato, Assertio pro libello suo Germanico, LIB. DE PESTIL. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-crato/assertio-pro-libello-suo-germanico/41
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-crato/assertio-pro-libello-suo-germanico/41

In his initiò sanguinem mittere, priusquam appareant, vel corpora purgare, modò ante quartum diem hoc fiat; nullam reprehensionem habet: imò vt salutare (maximè si plenitudinem consequantur) auxilium commendatur. caeterùm si post quartum, aut maculis iam apparentibus, sanguinis missione vel medicamentis humores agitentur, & intempestiuè moueantur; periculo res non vacat. Sed ad signa febris pestilentis nobis deueniendum. Maculae quidem omnes, febris pestilentis sunt Desinus. indices; sed non omnes febris pestilentis contagiosae. Nam cùm in progressu morbi, videlicet, quarta, septima, vel nona primùm se produnt, pestilentis putridae notae sunt; cum verò initio morbi conspiciuntur, contagiosam febrem indicant. Habet autem contagiosa febris duos praecipuos comites, (si modò naturae robur tantum sit; vt materiam expellere, & ad emunctoria deponere possit: neque vi deleteria contagij spiritus opprimantur) videlicet carbunculos & bubones, seu Parotides, cùm caput afficitur. Meλασματα seu nigrae maculae rariùs apparent in viuis, verùm cùm contagij vis subitò vitam adimit, in cadaueribus plerunque sese efferunt.

---

Johannes Crato, Assertio pro libello suo Germanico. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Assertio_pro_libello_suo_Germanico.
