# Assertio pro libello suo Germanico 45

Johannes Crato, Assertio pro libello suo Germanico, LIB. DE PESTIL. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-crato/assertio-pro-libello-suo-germanico/45
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-crato/assertio-pro-libello-suo-germanico/45

Itaque in hanc sententiam deueni, atque in ea maneo: verum Alexipharmacum pestis penes Deum repositum, & ab eo precibus expetendum. Interea tamen faciendum, quod possumus; & vt Celsus noster pręcipit, anceps potiùs quàm nullum remedium adhibendum. neque fidendum, si post illius vsum aeger sibi melius esse dicat: sed alexipharmacis & iis quae vires cordis conseruant atque augent, instandum. Remedia varia in libello Germanico, non tam de mea quàm aliorum sententia recitaui: & plurima vbique reperiri, nemo mediocriter in com munibus libellis versatus ignorat. veteres, bolum, terram Lemniam seu sigillata, vt loquimur, commendant. Auicenna boli drachmam cum aqua rosacea & vino praescribit. Galenus terram Lemniam, cui Dianae effigies impressa sit, superstitiosè requirit. Hauddubie habent illa singularem ac praeclarum vsum; maxime in putridis: verùm cùm sint nunc in potestate Turcica; quid de iis speremus? Cornu cerui vsto siue crudo pro iis vtamur. Recentiores commendant nucem vomicam, boletum ceruinum, aliaque medicamenta; quae, cùm corpora iis grauiter afficiantur, inprimis valere existimantur. Verùm theriacam, Mithridaticam antidotum, & simplicia medicamenta quę venenis aduersantur, rectiùs adhiberi experientia docuit. Repetere verò hoc in loco omnia non necesse est; cum, vt dixi, in omnium oculos, qui libros peruulgatos inspiciunt, incurrant. Hoc obseruandum: cùm sudor in omnibus morbis contagiosis inprimis conferat, magno successu quosdam ad hunc prouocandum, tum alia medicamenta sudorifera, tum salia ex herbis, radicibus, & lignis confecta adhibere. Commendatur autem Absinthij: licet vomitum eo moueri compertum sit. Sal item scabiosae, veronicae, cardui, item ex radice angelicae efficacissimum existimatur.

---

Johannes Crato, Assertio pro libello suo Germanico. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Assertio_pro_libello_suo_Germanico.
