# Assertio pro libello suo Germanico 46

Johannes Crato, Assertio pro libello suo Germanico, LIB. DE PESTIL. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-crato/assertio-pro-libello-suo-germanico/46
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-crato/assertio-pro-libello-suo-germanico/46

Sal etiam è iunipero, fraxino, singulari experientia comprobatum. Porrò, vt salia conficiantur, non necesse est ad nostri temporis Chymicos confugere. Satis hoc Geber & Raimundus docuerunt: dum cineribus aquam affundendam & decoquendam, deinde refrigeratam percolandam, ac vt loquuntur, depurandam, & lento igne euaporandam, ita vt sal in fundo remaneat, docent. Plurimum etiam esse adiumenti ex camphora atque oleo vitriolisquam duo medicamenta tenuissimarum partium sunt, & calidis commista caliditatem cum frigidis frigiditatem quasi augent, atque celeriter omnia, etiam purgantia medicamenta, ad actum deducunt) res ipsa ostendit. Quin salis Chalcanthi (quod fit vitriolo in aqua dissoluto atque per residentiam, vt vocant, depurato, deinde destillatione aqueo humore detracto) drachmam exhibent, magnumque ex eo successum sperant. Verùm quid de eo affirmem, non habeo. Chalcanthi oleum, & sulphur rectè praeparatum, plus valere mihi persuadeo, & reipsa comperi, Verùm cum magna sit in sulphuris praeparatione atque in illius natiua vi, varietas, de vsu sulphuris hoc in loco plurima essent monenda: iis, cùm breuis esse laborem, & vis morbi prudentem considerationem requirat, ac medicamenta deorum manus sint, temeritas non armanda videtur.

---

Johannes Crato, Assertio pro libello suo Germanico. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Assertio_pro_libello_suo_Germanico.
