# Assertio pro libello suo Germanico 47

Johannes Crato, Assertio pro libello suo Germanico, LIB. DE PESTIL. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-crato/assertio-pro-libello-suo-germanico/47
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-crato/assertio-pro-libello-suo-germanico/47

Hoc monendum, cùm tot praeparandi sulphuris, vt corporibus humanis non noceat, sint modi, vnum illum, qui per multiplicem infusionem in purissimam ceram sit, dum rube scat, esse rectissimum & tutissimum. De puluerib. & electuariis variis quae iactantur & praedicantur, iudicium meum non interpono. Sunt .n. multiplicia & dissimilia. Succos radicum & herbarum tam extractos, quam expressos & excoctos, vt cardui, scordij, scabiosae, veronicę, vel singulos vel commixtos, pulueribus cordialibus additis, ad drachmam vnam vel duas saepe exhibui & profui. Extracti succi, quos & quintas essentias appellant, suos requirunt artifices. Interdum. n. vna atque altera gutta satis est, cum imperiti multo maiore pondere exhibeant. Ac quam turpiter sese interdum dent horum imitatores, Pharmacopoei sciunt. Soluuntur verò in aquis destillatis, sed non aereis vel stanneis vasis, verùm ex vitro confectis. Et ne Medici temerè aquis in aereis vasis destillatis (vt vocant) vtantur, aliàs monui. Formulas remediorum in hoc scripto praescribere non debeo: si quis eas requirit, in Germanico reperiet. De vsu lapidis Bezoardici etiam, & multis medicamentis ostendi meam sententiam. Illud igitur in genere monendum: Omnia quae validè putredinem oppugnant, & seminarium pestilens inspiratione haustum exterminant, atque venena depellunt, in curatione contagiosae febris pestilentis rectè exhiberi. Caeterùm, etsi sanguinis missio μιάσματα non exhauriat; in putrida tamen febre pestilente curanda atque pręcauenda plurimum adiumenti afferre, eamque minimè negligendam sed adhibendam, modò tempestiuè fiat, & fateor & omnibus modis secundum praescriptum doctorum obseruandam hortor. In contagiosa verò, quae per inspirationem seminarij excitatur, etiam atque etiam, cùm in virium conseruatione vna spes salutis sit, videndum, ne quid temerè & absque ratione fiat.

---

Johannes Crato, Assertio pro libello suo Germanico. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Assertio_pro_libello_suo_Germanico.
