Latin
LIB. DE PESTIL
Johannes Crato, Assertio pro libello suo Germanico 51
Unproofread scanNot analysed yet
Sumitur autem alternis diebus summum scrupulus vnus vel dimidius ante coenam, &ad drachmas duas Aloës rosatae, myrrhae selectae scrupulus admiscetur. Medicamenta quę cor roborant, &venenatae qualitati μιασμέx contraria sunt, eadem quae in curatione adhibentur; verùm κατὰ τὰ μικρά. Ab omnibus mirificè commendatur electuarium è nucibus: estque reuera magni aestimandum. Singulari. n. iudicio à magnis Medicis approbatum, vel Galeni autoritas &Epid. comm. 6 (cùm λοιμώδους ἀέρος noxam medicamenta quę καθʼ ὀλὴν τὴν οὐσίαν iuuant, corporibus adimant) ostendit. Itaque &in libro de bonitate &vitio succorum inquit: Qui venenorum compositionem tractarunt, nonnulli horum omnium Alexeterium esse affirmant; si quis caricas vnà cum nucibus &ruta assumat. Traditur formula, quam Pompeium deuicto Mithridate, in scriniis illius reperisse legimus: ea nuces duas, ficus totidem, rutae folia xx &salis granum habet. Aetius ad ignem miscet, &vulgò compertum est, nucem iuglandem tostam, magno praesidio aduersus venena, comedi. Formulas remediorum à summis principibus vsurtized patas, in libello meo Germanico posui, neque hic repeto.