# Assertio pro libello suo Germanico 51

Johannes Crato, Assertio pro libello suo Germanico, LIB. DE PESTIL. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-crato/assertio-pro-libello-suo-germanico/51
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-crato/assertio-pro-libello-suo-germanico/51

Sumitur autem alternis diebus summum scrupulus vnus vel dimidius ante coenam, & ad drachmas duas Aloës rosatae, myrrhae selectae scrupulus admiscetur. Medicamenta quę cor roborant, & venenatae qualitati μιασμέx contraria sunt, eadem quae in curatione adhibentur; verùm κατὰ τὰ μικρά. Ab omnibus mirificè commendatur electuarium è nucibus: estque reuera magni aestimandum. Singulari. n. iudicio à magnis Medicis approbatum, vel Galeni autoritas & Epid. comm. 6 (cùm λοιμώδους ἀέρος noxam medicamenta quę καθʼ ὀλὴν τὴν οὐσίαν iuuant, corporibus adimant) ostendit. Itaque & in libro de bonitate & vitio succorum inquit: Qui venenorum compositionem tractarunt, nonnulli horum omnium Alexeterium esse affirmant; si quis caricas vnà cum nucibus & ruta assumat. Traditur formula, quam Pompeium deuicto Mithridate, in scriniis illius reperisse legimus: ea nuces duas, ficus totidem, rutae folia xx & salis granum habet. Aetius ad ignem miscet, & vulgò compertum est, nucem iuglandem tostam, magno praesidio aduersus venena, comedi. Formulas remediorum à summis principibus vsurtized patas, in libello meo Germanico posui, neque hic repeto.

---

Johannes Crato, Assertio pro libello suo Germanico. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Assertio_pro_libello_suo_Germanico.
